

Liber Regum Tertius*
Caput 17: Versus 10
Mulier.[ISID.]Vidua quam Dominus non frumenti, sed verbi pane pascit, ea est, quae, mortuo viro, cui vult nubat, id est, excusso servitutis jugo, subit Christi jugum suave, et onus leve.[RAB.]Haec vidua gentium significat Ecclesiam, etc., usque ad non defecisse dicitur.[ID.]Vidua apud quam hospitabatur Elias, et cujus benedixit farinae et oleo, synagoga est Judaeorum, quae Mosi morte viduata, filium nutriebat parvulum, hoc est carnalem populum Judaeorum. Hic ad ingressum Eliae, id est Salvatoris nostri, febre infidelitatis infirmabatur, quia in eum non credidit, sed sprevit. Unde mater Synagoga de adventu Salvatoris conqueritur, quasi ipse esset causa interfectionis populi, dicens:Quid mihi et tibi,etc. Hinc est quod Caiphas ait:Expedit vobis ut unus moriatur pro populo, et non tota gens pereat[Joan. 11.].[ID.]Sicut propheta verbis viduae non est exasperatus, quin potius miseretur, ita Redemptor noster non exasperatur malitia Judaeorum, sed misertus sui populi tulit eum de sinu matris, cum tulit eum de carnali observantia legis, et posuit super lectulum suum, hoc est, demonstravit ei vitam habere in morte sua, expanditque se tribus vicibus, dum Trinitatis fidem insinuabat.